Regnum Ganae,[1] quod nunc saepe Imperium Ganense nominatur, fuit civitas antiqua in Africae Occidentali, praecipue in terris Maliae et Mauritaniae hodiernae sita. A saeculo octavo ad saeculum undecimo floruit. Reliquiae urbis Ganae capitis (quae et ipsa a nonnullis Gana nominatur) in Kumbi Saleh(en) anno 1910 inventae sunt. In septentrione Audagostum(d) oasis saeculo undecimo a Ganensibus occupatum est, in meridie flumina Senegalum et Nigrum regnum Ganae attingebat.

His fere locis regnum Ganae erat.

Gana de fontibus Arabicis mediaevalibus nota est, a scriptoribus Arabicis "terra Auri" saepe appellata. Populus Soninke, Barbaris inimicus, regnum Ganae possidebat; nomen civitatis in lingua Soninke Wagadu fuisse videtur. Islamus et cultus indigenarum pagani in regno miscebantur. Saeculo undecimo ab Almovidarum militibus Barbaricis Gana debellata et destructa est.

Nexus externi

recensere