Reginaldus de Castellione
Reginaldus seu Rainaldus de Castellione[1] (natus anno circiter 1125; die 4 Iulii 1187 interfectus), origine incerto, Cruce signatus et secundae expeditionis sacrae particeps, nobilis regionum transmarinarum factus est. Princeps Antiochiae ab anno 1153 usque ad 1160 ob matrimonium Constantiae fuit, postea annos sedecim captivus, deinde in regno Hierosolymitano regionis ultra Iordanem dominus ob matrimonium Stephaniae de Miliaco. Iuxta regem Guidonem de Leziniaco in proelio ad cornua Hattin anno 1187 pugnavit; ibi a Saladino captus statim decollatus est.
Vita
recensereReginaldum e Francia ortum, ab oppido quodam nomine "Castellio" (seu vulgo Châtillon) appellato, satis constat. Carolus Du Cange Châtillon-sur-Loire originem fuisse breviter putavit,[2] sed chronica sub nomine Ernoul servata, saec. XIII ineunte composita, Reginaldum "fratrem comitis de Gien" esse adseverat: unde ipse Du Cange mox aliter statuit.[3] Gustavus Schlumberger Reginaldum filium esse natu alterum Galfridi de Donciaco et patruum Hervei III censuit,[4] recentius autem Ioannes Richard filium alterum Hervei II de Donciaco et fratrem eiusdem Galfridi.[5] Fuerit secundum ambos dominus oppidi Castellionis ad Lupam[6] (haud longe ab alio distanti); parentes dominium (non comitatum) de Gien tenuebant.
Cruce signatus in secunda expeditione sacra anno 1148 in Terram Sanctam advenit. Ibi remanebat et pro rege Balduino III militabat, seu sub titulo "militis quasi gregarii" sive "alti hominis et boni equitis",[7] in manipulo ad principatum Antiochiae muniendum misso ob mortem anno 1149 in proelio iuxta Nepam obitam principis Raimundi Pictaviensis, principissae Constantiae mariti. Vidua (aliis petentibus reiectis) anno 1153 Reginaldo nubere statuit, permissione regis Balduini, qui eo tempore Ascalonem obsidebat, nacta. Reginaldus statim (ante mensem Maium 1153)[8] maritus et princeps Antiochenus factus est. Mox e Constantia filiam Agnetem genuit. Patriarcham Latinum Amalricum, qui contra hoc matrimonium privatim loquebatur, supplicio damnavit: "nudo capite et melle delibuto, per diem aestivum in sole ferventissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem praebente remedium vel gratia pietatis muscas abigente." Qui, petente rege Balduino, tandem liberatus in regnum Hierosolymitanum effugit ibique per aliquot annos mansit.[9]
Familia
recensereReginaldus de Castellione bis uxores duxit, primum Constantiam Antiochiae, Boamundi II filiam, e qua genuit:
- Agnes (nata 1154), quae anno 1172 Belae III Hungariae regi nupsit
- Ioanna, quae (si fons recte interpretatur) anno fere 1160 nata erit et anno circiter 1186 Bonifacio Montisferratensi nupserit, sed sine filiis ante annum 1204 mortua erit
Reginaldus e captivitate liberatus secundum in matrimonium Stephaniam duxit, Philippi de Miliaco filiam et Milonis de Planciaco viduam, e qua genuit:
- Reginaldus (natus post annum 1175; mortuus iuvenis)
- Alix, quae die circiter 22 Februarii 1204 Azoni Estensi nupsit
Fontes
recensereNotae
recensere- ↑ "Reginaldus de Castellione": Rogerius de Wendover, Flores historiarum anno 1186 et alibi. "Rainaldus de Castellione": Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 17.26 et alibi
- ↑ "Renaud de Chastillon sur Loire": Du Cange (1869) p. 191
- ↑ "Renaud de Chastillon sur Loing": Du Cange (1869) p. 404
- ↑ Schlumberger (1898) pp. 2-3
- ↑ Richard (1989)
- ↑ Hadrianus Vallesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta, Parisiis, 1675, apud Fredericum Leonard, p. 131. (Latine)
- ↑ "Militi quasi gregario": Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 17.26. "Haus hom et bons chevaliers": Chronica Ernoul
- ↑ Schlumberger (1898) p. 23
- ↑ Willelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 18.1
Bibliographia
recensere- Opera antiquiora
- Carolus Du Cange; E.-G. Rey, ed., Les familles d'Outre-Mer (Lutetiae, 1869) Textus pp. 191-194, 404-405
- Gustave Schlumberger, Renaud de Châtillon, prince d'Antioche, seigneur d'Outre-Jourdain. Lutetiae: Plon, 1898 Textus apud archive.org
- Opera recentiora
- Pierre Aubé, Un croisé contre Saladin, Renaud de Châtillon. Lutetiae: Fayard, 2007. ISBN 978-2-213-63243-8
- Bernard Hamilton, "Reynald of Chatillon" in Alan V. Murray, The Crusades: an encyclopedia (4 voll. Santa Barbara Californiae: ABC-CLIO, 2006) pp. 1027-1028
- Bernard Hamilton, "The Elephant of Christ: Reynald of Châtillon" in Studies in Church History vol. 15 (1978) pp. 97–108
- Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
- Carole Hillenbrand, "Some reflections on the imprisonment of Reynald of Châtillon" in C. F. Robinson, ed., Texts, Documents and Artefacts: Islamic Studies in Honour of D. S. Richards (Lugduni Batavorum, 2003)
- Jean Richard, "Aux origines d'un grand lignage: des Palladii à Renaud de Châtillon" in Media in Francia: recueil de mélanges offert à Karl Ferdinand Werner (1989) pp. 409-418
Nexus externi
recensere- "Renaud de Châtillon" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)