Opera Lutetiensis,[1] sive Opera Parisiensis[1] (Francogallice Opéra de Paris, simpliciter Opéra), est principalis societas operatica ballationicaque Francica, a Rege Ludovici XIV[2] Lutetiae condita, moxque Regia Academia Musica (sc. "Académie Royale de Musique") invicem nominata, Ioanne Baptista Lullio duce. Saltatoria fabula classica ut eam hodie cognovimus intra Operam Lutetiensem orta est, quae nomine Saltatoria Fabula Operae Lutetiensis manet necessaria gravisque societatis pars. Opera Lutetiensis, nunc Opera Nationalis Lutetiae (sc. "Opéra National de Paris") rite appellata, operas in aedificio Opera Bastillensi,? eius theatro hodierno (anno 1989 aperto), atque fabulas saltatorias operasque minores et classicas in Palatio Garnier (anno 1875 aperto), praecipue exhibet.

Frons Palatii Garnier nocte inluminatus.
Theatrum Nationale viae Legis (Théâtre National de la rue de la Loi), sive Theatrum Artium (Théâtre des Arts), principalis Operae Lutetiensis locus inter 1794 et 1820.

Aliae societates operaticae et theatra Lutetiensia

recensere

Erant inter 1725 et 1791 quattuor theatra publica quibus operas Lutetiae monstrare licuit:

Nexus interni

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. De facto sub directione Ioannes Baptistae Colbert.

Bibliographia

recensere
Alii fontes

Nexus externi

recensere