Raimundus Herbertus Stetson
Raimundus Herbertus Stetson (vulgo Raymond Herbert Stetson) fuit psychologus et phoneticus Americanus in urbe Ohiensi North Ridgeville die 1 Martii 1872 natus. Anno 1890 inscriptus est in Collegio Oberliniensi, ubi primum chemiae et zoologiae studuit. Deinde anno 1896 biologiae professor nominatus tres annos in Tabor College versatus est, donec anno 1899 in Universitatem Harvardianam inscriptus est. Studiis complementariis navatis dissertationem doctoralem Motor Theory of Rhythm and Discreet Succession inscriptam proposuit annoque 1901 doctoratum meritus est. Deinde docendi munus adsecutus est in Beloit College, ubi psychologiae et philosophiae praeceptor functus est usque ad 1909, quo anno praefectus novo parti psychologiae Collegii Oberlinensis creatus est.
Stetson triginta fere annis apud Collegium Oberliniense docuit studiaque ad loquendi motus pertinentia, iam apud Harvardianam incepta, perrexit phoneticis incitatus investigationibus abbatis Rousselot, quem in Francia annis 1922 et 1923 visitavit. Stetson praesertim phonetica innotuit quae motoria dicitur. In hoc studio etiam rationem syllabarum investigandarum proposuit, qua non solum gratiosus, sed etiam reprehensus est.
Stetson diem supremum obiit 4 Decembris 1950 in urbe Oberlin.
Opera selecta
recensereBibliographia
recensereNexus externus
recensere- Photographema Raimundi Herberti Stetson, www.oberlin.edu