Rahab (Hebraice רָחָב, Rāḥāb, Graece Ῥαάβ) est persona Biblica, in libro Iosue memorata.

Rahab exploratores per funem de fenestra demittit (Elias de Nijmegen(nl) anno 1731 pinxit)

Meretrix fuit Ierichonica. Cum Hebraei ad urbem adveniunt, duo exploratores a Iosue Hebraeorum duce missi in domo Rahab manebant. Rex autem Ierichonis de iis certior factus ad Rahab milites misit, qui exploratores dedi poscerent; Rahab eis Hebraeos iam abiisse respondit, ipsosque in lini stipula super tectum domus suae abscondit, postea eos per funem de fenestra demisit, nam domus eius haerebat muro oppidano. Ierichone capto et accenso Rshab sola cum omnibus familiaribus suis iussu Iosue deducta et salvata est, quod exploratores ei promiserant.

Putatur Rahab Ierichonica eadem esse, quae et Rahab in Evangelio secundum Matthaeo[1] memorata, Salmonis uxor et Booz mater; si ita, Iesus Christus e posteris Rahab fuit; secundum libros Midrash et Ieremias et Ezechiel prophetae proles Rahab fuerunt.

  1. 1:5.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rahab spectant.
  Lexica biographica:  • Treccani •