Römstedt
Römstedt commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Römstedt et vici Drögennottorf, Masbrock, Havekost et Niendorf I pertinent. Ab anno 2011 Römstedt ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.
Locus: 53°6′0″N 10°39′0″E
Numerus incolarum: 810
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Römstedt
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereQuando Römstedt conditum esset, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Römstedt pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Römstedt coniuncti sunt. Anno eodem Römstedt etiam pars communis generalis Bevensen factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Römstedt spectant. |