R'lyeh
Haec est pagina de Cthulhui Mythis. Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft. |
R'lyeh est urbs ficticia atque amissa in profundis Oceani Pacifici, ubi deus Cthulhu adest. Descriptio urbis data est in historia Lovecraftiana The Call of Cthulhu (1928).
Hac in historia, nauta Norvegius cum suis in urbe navigavit, quae ornata erat cum aedificiis magnis proportionum ignotarum, et constrionibus quae non ad geometriam Euclidianam pertinebant. In aliis historiis, prex cultorum Cthulhui narratur, quae dixit: Ph'nglui mglw'nafh Cthulhu R'lyeh wgah'nagl fhtagn: "Domi suae in urbe R'lyeh Cthulhu et somniat et exspectat".