Quintus Poppaedius Silo
Quintus Poppaedius Silo[1] (nescimus quando natus sit; mortuus est 89 a.C.n.) fuit bello sociali Marsorum atque Italicorum omnium dux. Amicitiam cum Marco Livio Druso, nobili viro Romano, iunxerat.
Plutarchus rerum scriptor Silonem, cum apud Livium Drusum versaretur, duobus pueris, Caepioni Catonique, ut ipsum Drusum precarentur pro iuribus Italicorum comiter petivisse narrat. Cum ille adsentiretur, Cato contra tacebat: tunc Silo eum extollit, pedibus tenens, et is tamen pertinax silebat. Adeo magna constantia eius admiratus est, ut Poppedius Italiam esse felicem dixerit, quia si Cato iam vir fuisset, nullam spem Italicis in suffragio fuisset.
Cum Marcus Drusus propter defensionem apud Senatum sententiarum italicarum interfectus esset, sociale bellum ortum est. Cum Italici populi duodecim convenissent atque foedere Italico se coniunxissent, consules duos elegerunt, quorum alter Silo, alter Papius Mutilus erat.
A Silone Marsi, Paeligni, Vestini, Marrucini Frentanique ducebantur; anno 90 a.C.n. Romanos a Quinto Caepione ductos profligavit, e qua re magnum nomen sibi effecit et nummos signavit.
Anno 89 a.C.n. a Gaio Mario duobus proeliis apud Albam Fucentem atque prope veterem urbem Cominium devictus est. Postea Porcium Catonem ducem profligavit, sed defendere caput foederationis Italicae Corfinium, quod est Romanis captum, nequit. Extrema pugna est praetore Metello profligatus et ibidem cecidit; narratur eum necatum esse a fratre Livii Drusi, Mamerco Aemilio Lepido Liviano.
Poppaedius Silo persona Colleen McCullough mythistoriae The Grass Crown inscriptae fuit.
Notae
recensere- ↑ Aliquando etiam scriptus Pompaedius.
Bibliographia
recensere- Badian, E. "Poppaedius Silo, Quintus." In The Oxford Classical Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press, 2005.
- Peck, Harry Thurston. "Silo, Q. Pompaedius". In Harpers Dictionary of Classical Antiquities. 1898.