Corfinium

Italiae municipium

Vide etiam paginam discretivam: Valva (discretiva)

Wikidata-logo.svg Corfinium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 42°7′29″N 13°50′33″E
Numerus incolarum: 1 036
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Aquilana

Geographia

Superficies: 17.95 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Pagus Fabianus, Pratulae, Radianum, Rocca Casalis, Salles, Toccum, Victoritum

Tabula aut despectus

Corfinium: situs

Corfinium (-ii, n.) (in aetate media: Valva, deinde Pentima[1]) (Italiane: Corfinio) est oppidum Italiae et Municipium, circiter 1 100 incolarum, in Regione Aprutio et in Provincia Aquilana situm. Urbani Corfinienses, Valvenses vel Pentimenses appellantur.

InsigneRecensere

HistoriaRecensere

Antiquitus Corfinium Paelignorum oppidum erat. Bello Marsico (90-87 a.C.n.), velut commune oppidum omnium populorum in Italia a Romanis secedentium, nomen in 'Italiam' vel 'Italicam' mutavit, quod nomen sive Latine sive Osce (Viteliù) in denariis a confoederatis populis ibi percussis legitur. Postquam rebelles quamvis victi civitatem Romanam impetravere rursus Corfinium fuit[2]. Hoc in oppido anno 49 a.C.n. Lucius Domitius, successor ad provinciam Galliam designatus, Gaio Iulio Caesari Pompeium fugientem persequenti frustra obsistere constituit atque ab ipso Pompeio et a militibus desertus se dedere coactus est[3].

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Valva (Corfinium), cum Sulmona, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Sulmonensis-Valvensis est.

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs Publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Corfinium spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere