Quintus Marcius Barea Soranus (consul 52)

Quintus Marcius Barea Soranus (natus ignoto anno, mortuus anno 66) senator Romanus erat.

Pater eius Quintus Marcius Barea Soranus consul suffectus anni 34 erat, frater Quintus Marcius Barea Sura, pater Marciae Furnillae, uxoris secundae Titi imperatoris. Uxor eius Servilia fuit, filia Marci Servilii Noniani, consulis ordinarii anni 35. Filiam Serviliam (natam anno 46, mortuam 66) ex ea habuit.

Cursus honorum

recensere

Quintus ipse anno 52 consul designatus Pallanti (liberti Claudii), quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit[1]. Iunio ad usque Augusto eius anni tum consul suffectus erat. Anno 61/62 proconsul Asiam administravit.

Accusatio et mors

recensere

Anno 66 cum filia accusatus est ab Osorio Sabino equite, pater, quod proconsulatum Asiae pro claritate sibi potius accommodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo seditiones civitatium[2] et propter amicitiam Gaii Rubellii Plauti, inimici Neronis imperatoris, filia, quod pecuniam magis dilargita esset. Tacitus de hac accusatione scripsit:"acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.[3]" Pater et filia (illa vicesimam annum agens) ad mortem damnati sunt, sed eis arbitrium mortis datur[4].

  1. Tacitus, Annales, XII 53
  2. Tacitus, Annales, XVI 30,1
  3. loco citato
  4. loco citato, cap. 33