Quintus Mamilius Q.f. Vitulus
Quintus Mamilius Q.f. Vitulus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 262 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia Recensere
Lucius Mamilius Q.f. Vitulus, consul anni 265 a.C.n., verisimiliter eius frater erat.
Cursus honorum Recensere
Mamilius anno 262 a.C.n. una cum Lucio Postumio L.f. Megello consul Romanus fuit. Consules inter Primum Bellum Punicum urbem Agrigentum oppugnabant et denique occupabant[1]. Tamen triumphus eis non concessus est, forsitan, quod dux Carthaginiensium Hannibal Gisco fugere potuit.
Notae Recensere
- ↑ Der Neue Pauly T. 7, c. 786
Antecessores: Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla) |
Consul 262 a.C.n. cum Lucio Postumio L.f. Megello |
Successores: Lucius Valerius M.f. Flaccus et Tiberius Otacilius C.f. Crassus |