Manius Valerius M.f. Maximus
Manius Valerius M.f. Maximus Messala (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 252 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
recensereFilius eius Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala erat, consul anni 226.
Cursus honorum
recensereAnno 263 a.C.n. cum Manio Otacilio C.f. Crasso collega Syracusas et Poenos vicit, sed solus de eis triumphavit. Quod Messanae oppido auxilio venerat, cognomen Messalae accepit, cuius heredes etiam DCCC annos postea inveniri possunt. Anno 252 censor erat una cum Publio Sempronio Sopho, qui acriter in senatores egit et XVI eorum e senatu expulit[1].
Bibliographia
recensere- Tassilo Schmitt, "[I 33] V. Messala, M'." in Der Neue Pauly vol. 12/1 (Stutgardiae: Metzler, 2002. ISBN 3-476-01482-7) col. 1099.
Notae
recensere- ↑ Valerius Maximus VI 3, 12; Plutarchus, Quaestiones Romanae 14.
Antecessores: Appius Claudius C.f. Caudex et Marcus Fulvius Q.f. Flaccus |
Consul 263 a.C.n. cum Manio Otacilio C.f. Crasso |
Successores: Lucius Postumius L.f. Megellus et Quintus Mamilius Q.f. Vitulus |