Quintus Hedius Lollianus Plautius Avitus

Quintus Hedius Lollianus (Gentianus?) Plautius Avitus (quo anno natus mortuusque sit, nescimus) senator Romanus ex ordine Patricio temporibus Septimii Severi imperatoris fuit. Avus eius Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus, consul ordinarius anni 144 fuit. Ante consulatum erat praetor, iuridicus Asturicae et Callaeciae, legatus Legionis VII Geminae in provincia Hispania Citeriore. Consul ordinarius anno 209 fuit; verisimile est, quod anno 224 proconsul Asiae factus est. Hedius Lollianus Terentius Gentianus, frater Aviti, anno 211 consul ordinarius factus est[1].

  1. Der Neue Pauly, T 7, c. 427-428, s.v. Lollianus (1)


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus III et Publius Septimius Geta Caesar II
Consul
209
cum
Lucio Aurellio Commodo Pompeiano
Successores:
Manius Acilius Faustinus et Aulus Triarius Rufinus