Quesadilla (nomen Hispanicum) est tortilla super caseum (saepissime mollem agrestem et Mexicanum qualis est caseus Chihuahuanus) carnem assam vel fabam replexa, dein aut in patella aut in oleo alto fricta, aut tosta, et nonnumquam iure Mexicano condita. Etiam fieri potest ex duobus tortillis, impensis aliis inter se farctis. Quesadillae in infulis cuneisve secatae tamquam gustatio apponi solent.

Quesadilla

In Mexico proprio fiunt ex maiziis tortillis et caseo Oaxacano. Prope Mexicopolin alia impensa saepe in loco casei accedunt. Quesadilla "synchronizata" quae dicitur, e duobus impensis praecipuis fiunt, saepissime perna et caseo, inter tortillas farinaceas: sunt igitur versioni Americanae proximae.

Bibliographia

recensere