Quattuor humores
(Redirectum de Quattuor temperamenta)
Quattuor humores sunt sanguis, cholera, melancholia, phlegma. Isidorus Hispalensis scripsit: "Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra."
Quattuor temperamenta sunt sanguineum vel calido-humidum, cholericum vel calido-siccum, phlegmaticum vel frigido-humidum, melancholicum vel frigido-siccum.
Humor | Verbum Graecum | Elementum |
---|---|---|
Sanguis | αἷμα | Aer |
Cholera | χολή | Ignis |
Melancholia | μέλαινα χολή | Terra |
Phlegma | φλέγμα | Aqua |