Quadratum nigrum, etiam Quadratum nigrum Malewiczianum appellatum, est iconica pictura olearia a Casimiro Malewicz picta. Prima imago anno 1915 facta est; Malewicz autem quattuor imagines fecit, quarum ultima annis 1920 exeuntibus vel annis 1930 ineuntibus facta esse putatur. Quadratum nigrum primum in Ultima Exhibitione Futuristica 0.10 anno 1915 exhibitum est. Opus saepe a criticis, historicis, curatoribus, artificibusque "picturae punctum zerum" appellatur,[2] ad eius significationem historicam attingens, Malewicz ipsum laxius liberiusque interpretans.

Casimiri Malewicz, Quadratum nigrum (1915), oleum in lino, 79.5 x 79.5 cm. Pinacotheca Tretiakoviana Moscuae.[1]

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Simmen, Jeannot. 1998. Kasimir Malewitsch – das schwarze Quadrat. Francofurti: Fischer Verlag. ISBN 3596124190.
  • Souter, Gerry. 2008. Malevich: Journey to Infinity. Parkstone International. ISBN 9781859956847.

Nexus externi

recensere