Vide etiam paginam discretivam: Puteus (discretiva).

Puteus est cavum in terra fossum ad aquam obtinendam; praecipue significat foramen directum rotundumque, muris caementiciis praeditum, ad altitudinem aquae subterraneae immersum. Aqua antlia trahitur aut vasculo sicut hama quod machina vel manu elevatur.

Aqua de epitonio putei Helvetici fluit

Ut dicit Forcellini, "Puteus est locus, qui perpetuas habet aquas ex terrae venis manantes, non tamen fontium more foras erumpentes. Differt a cisterna, quae aquam pluviam collectam servat."[1]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad puteos spectant.