Pugna Alamensis
Pugna Alamensis,[1][2] pugnatum a die 23 Februarii usque ad diem 6 Martii anno 1836 ad fanum Sancti Antonii in regione Texana, est notissimum proelium in rebus novis Texanis.
Illa eversio pugnabatur annis 1835 et 1836, cum coloni a Civitatibus Foederatis orti contra rectionem Mexicanam in Texia seditionem concitarent.
Archaeologia
recensereTexia, regio prope Sinum Mexici, quae olim usque ad terras hodiernas Nebrascanas in partibus septentrionalibus extendebatur, intra fines Mexicanos illis temporibus iacebat.
Decennio 183 ineunti, plurimis colonis Anglice loquentibus a Civitatibus Foederatis ad regionem Texanam advenientibus, imperium Mexicanum ibi dissolvi coepit. Cum incolae Texani anno 1835 copias Mexicanas ex Texia expulsarent, Antonius Lopez de Sancta Anna, praeses Mexicanus et dux militaris, copias paravit ut regionem Texanam intraret et reciperet.
Proelium
recensereHis a Santa Anna paratis, die 23 Februarii anno 1836 copiae Mexicanae a duce ipso ductae ad Alamonem advenerunt eique obsidere coeperunt. Die 6 Martii, copiae Mexicanae, cum Alamonem oppugnarent, omnes fere milites Texanos interfecerunt, qui inter 182 atque 257 homines numerati esse dicuntur. In illa manu qui Alamonem defendebant erant Iacobus Bowie, Davy Crockett, Gulielmus Barrett Travis.
Postea
recenserePost proelium apud castellum Alamonem, milites Texani reliqui ducebantur a Samuele Houston in orientem Texiae partem. Post sex fere hebdomades, die 21 Aprilis eodem anno 1836, illi reliqui occurrerunt duci Mexicano Santa Anna in proelio San Jacinto, ubi Texani exercitum Mexicanum fugaverunt. In illo proelio, milites Texani se hortabantur exclamantes "Alamonem memento!"