Publius Petronius Turpilianus
Publius Petronius Turpilianus (natus ignoto anno, mortuus anno 68) senator Romanus ac vir militaris fuit.
Familia
recensereInter maiores Publius Petronius Turpilianus IIIvir monetalis Augusto imperatore regnante numeravit. Pater eius Publius Petronius, consul suffectus anno 19 erat, mater Plautia, soror primi legati Britanniae Auli Plautii. Petronii soror Petronia uxor prima Aulii Vitellii imperatoris erat.
Cursus honorum
recensereIpse anno 61 primis mensibus consul ordinarius creatus est, tum eodem anno legatus Augusti pro praetore Britanniae factus est successor Gaii Suetonii Paulini[1]. Ad usque annum 63 in provincia mansit. Tum Romae erat curator aquarum[2]. Anno 65 in coniuratione Pisonis detegenda Neronem adiuvit, itaque ornamenta triumphalia accepit[3]. Anno 68 a Nerone in Galliam ad Gallos et Galbam usurpatorem opprimendos.
Mors
recensereQuamquam Italiam non reliquit atque celeriter ad Galbam transiit[4], tamen ab illo "ut dux Neronis"[5] sine iudicio interfectus est[6].
Notae
recensere- ↑ Tacitus, Annales, XIV 39; Tacitus, Agricola XVI 3.
- ↑ Frontinus, de aquis urbis Romae II, 102
- ↑ Tacitus, Annales, XV 72,1.
- ↑ Cassius Dio LXIII 27
- ↑ Verba Taciti, loc. cit.
- ↑ Tacitus, Historiae I 6,1; Plutarchus, Galba XV et XVII
Antecessores: Nero Claudius Caesar Augustus IV et Cossus Cornelius Lentulus |
Consul 61 cum Lucio Iunio Caesennio Paeto |
Successores: Publius Marius et Lucius Afinius Gallus |