Publius Licinius Valerianus (frater Gallieni)
Publius Licinius Valerianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 268) senator Romanus et filius imperatoris Valeriani fuit. Frater eius erat Gallienus imperator. Anno ignoto consul suffectus erat, anno 265 consul II ordinarius. Anno 268, cum Gallienus apud Mediolanum occisus esset, iussu senatus cum aliis propinquis imperatoris necatus est[1].
Notae
recensere- ↑ John Bray, Gallienus, Adelaide 1997, p. 308
Antecessores: Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VI et Saturninus |
Consul 265 cum Egnatio Lucillo |
Successores: Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VII et Sabinillus |