Publius Cornelius Lentulus Sura
Publius Cornelius Lentulus Sura (...- mortuus Romae anno 63 a.C.n. in carcere Tulliano) fuit vir publicus et consul rei publicae Romanae.
Vita
recensereQuando Lentulus, patricius ex gente clarissuma Corneliorum[1], natus sit ignotum est, sed quaestor rei publicae Romanae fuisse anno 81 a.C.n. pro certo traditur. Anno 75 a.C.n. praetor, postea propraetor Siciliae fuit et anno 71 a.C.n. consul cum Gnaeo Aufidio Oreste electus est. Posthac probri causa a censoribus senatu expulsus est; nihilominus denuo praetor anno 63 a.C.n. fuit. Deinde, magnitudine aeris alieni coopertus, ad sequaces Catilinae rerum mutationem parantes se adiunxit, familiaris illius factus est et coniurationi favit. Tamen, post fugam Catilinae, a Gallis Allobrogibus (qui primum adfirmaverant se socios coniuratorum) proditus est et scelera sua a consule Marco Tullio Cicerone comperta sunt. Quare in carcerem Tullianum deductus est et ibi vindices rerum capitalium eum supplicio capitis affecerunt.
Bibliographia
recensereG. Sallustii Crispi "De Catilinae Coniuratione", sive "Bellum Catilinae"
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ "De Catilinae Coniuratione", caput LV