Psenptais III (Aegyptie Pšerenptah), filius Petobastidis III et Herankh-Beludje, natus die 4 Novembris 90 a.C.n., fuit pontifex dei Phthae maximus in urbe Memphite ab anno 76 a.C.n. usque ad diem 14/15 Iulii 46 a.C.n. Psenptais ipse Ptolemaeum XII pharaonem Memphite incoronavit.

Psenptais bis uxores duxit. Ab uxore prima, nomine hodie incognito, genuit filiam Kheredankh; ab altera Taemuthe genuit filium Imuthim-Petobastim patris successorem, filiasque Berenicam, Herankh-beludje et fortasse Haran-tapedubast.

Fons principalis de vita Psenptaidis est inscriptio funeraria cuius textus ab eo ipso compositus est; eruditis nomine "Stela Harris" recognoscitur.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) pp. 346-349
  • E. A. E. Reymond, From the Records of a Priestly Family from Memphis. Vol. 1 (Wiesbaden, 1981) pp. 136-150
  • Günther Hölbl, A History of the Ptolemaic Empire (Londinii: Routledge, 2001) pp. 223, 283-284
  • C. Maystre, Les grands prêtres de Ptah de Memphis. Freiburg, 1992
  • E. A. E. Reymond, From the Records of a Priestly Family from Memphis. Vol. 1 (Wiesbaden, 1981) pp. 136-164