Protosyncellus
Protosyncellus (Graece: πρωτοσύγκελλος) est eparchi principalis administer ac socius in ecclesia administranda in ecclesiis Orthodoxis sive Catholicis orientalibus. Par munus in ecclesia occidentali est Vicarius generalis.
Protosyncellus senior presbyter, archimandrita, episcopus chori sive auxiliarius esse solet, qui episcopum in administrandi munere adiuvet.
Titulus a verbo Graeco σύγκελλος (syn: "cum" sive "una" + kellion: "cella") deductus est. Syncellus in ecclesia antiqua fuit appellatio monachorum, qui una cum episcopis in unica cella vixerunt, ut castitatem eorum testificarentur et cotidiana exercitia spiritualia una cum iis perficerent.
In ecclesiis orientalibus consiliarii et confessarii patriarcharum ac episcoporum facti sunt, qui iis saepe maxime confisi sunt. Primo loco episcopos eorum pone fruentes sedem ac suffragium in synodis ecclesiasticis obtinebant. Postea patriarchae duos vel plures syncellos elegerunt, quorum maxime insignis protosyncellus appellatus est.
Syncellus notus fuit Georgius Syncellus.