Programma editorium
Programma editorium seu litterarum elaboratorium est programmatura peculiaris, qua amanuenses(en) aliique scriptores litteras computatro scribere, recensere, in paginis ordinare, imaginibus electronice elaborare, et saepe etiam per impressoria electronica in chartas imprimere possunt. Genera hodierna plerumque etiam sinunt scriptores errata in grammatica seu litteratura invenire et corrigere.
Programmata editoria primitus in computatris proprii (Anglice personal computer) annis 1970 in officii sedibus adhibita sunt ut machinarum scriptoriarum functiones imitentur. Per haec programmata, amanuenses errata facillime corrigere poterant omnino antequam litteras in charta physica imprimerent. Qua de causa, computatra propria quoque programmatis editoriis instructa magnam populo gratiam annis 1980 extra officii sedes mox ceperunt.
Prima editoria ad documenta elaboranda explicitas notas configurationem typographicam indicantes Markup adhibebant, et usque hodie notas Markup usurpantur editoria generum LaTex et wiki. Microsoft Word et alia editoria graphicas usoris interfacies praebent, quae a scriptoribus notas Markup omnino occultantes vistas generis quae vides habes (WYSIWYG) provident. Alia huius generis WYSIWYG editoria, quae nonnullo populo gratissima hodie habentur, sunt AbiWord, KWord, LyX et LibreOffice Writer. Etiam Google Docs et alia editoria inveniuntur quae novum genus interretiale constituere putantur.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Kunde, Brian. 1986. "A Brief History of Word Processing (Through 1986)." www.stanford.edu, December
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |