Industrieviertel, regio in tabulis antiquis interdum simpliciter Primus Quadrans (Austriae Inferioris) dicta [1] (Theodisce olim Viertel unter dem Wiener Wald, his diebus Industrieviertel = "quadrans industrialis") est una ex quattuor regionibus Austriae inferioris in austro-orientali civitatis sita.

Industrieviertel, una ex quattuor regionibus Austriae inferioris

Nomen habet, quod iam saeculo duodevicesimo exeunte industria maxima oeconomiae pars regionis erat.

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae inferioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.

Bibliographia

recensere
  • Gebhard König: Viertel unter dem Wienerwald. Bildband. Verlag Christian Brandstätter, 2010, ISBN 978-3-85033-422-8.
  1. (Bohemice) Dolní Rakousy VI Primus Quadrans - Unter Wienner Wald

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Industrieviertel spectant.
Quadrantes Austriae Inferioris