Pretty Woman
Pretty Woman est comoedia pellicularis, anno 1990 a Garry Marshall, moderatore cinematographico Americano, creata, in qua enarratur fortuna meretricis Vivianae Ward (Iuliae Roberts), cuius vitae consuetudines, cum ditissimo negotiorum homini occurrit et eius amore capta est, repente mutantur. In pellicula agunt hi histriones:
- Richardus Gere ut Edward Lewis
- Iulia Roberts ut Vivian "Viv" Ward,
- Hector Elizondo ut Hotelmanage
- Radulphus Bellamy ut James "Jim" Morse
- Jason Alexander ut Philip "Phil" Stuckey
- Laura San Giacomo ut Kit De Luca
Nititur autem argumentum huius pelliculae totum in fabula antiqua, quam de Pygmalione Ovidius in libri metamorphoseon decimo, inde a v. 243 ad v. 297, primum litteris mandavit, quamque Georgius Bernardus Shaw comoedia Pygmalion inscripta sic ad suae aetatis captum accomodavit, ut non sculptorem signo vitam, sed virum doctum puellae humili loco natae humanitatem addidisse finxerit. Qua in re Shaw veram denique humanitatem non in doctrina orationeve culta, sed in eo sitam esse docuit, ut et amare possis et amari. Id autem ancillula sordida, qua est morum suavitate, spectatores docet, unde evenit re vera eam semper hominem verum fuisse, virum doctum autem inhumanum. Ab huius comoediae argumento profecti anno 1956 Fredericus Loewe compositor Alanusque Jay Lerner scriptor fabulam musicalem My fair lady inscriptam fecerunt, quae postea anno 1964 a Georgio Cukore in pelliculam ubique maxima hominum frequentia receptam conversa est. Qua in fabula musicali humanitas puellae de praeceptoris arrogantia tantam reportat victoriam, ut is denique illius amore commotus ad humanitatem veram instructus sit. Inscriptio pelliculae Pretty Woman nostrae conversio videlicet inscriptionis illius Anglicae, quae vetustatem quandam redolet, in linguam Americanam hodiernam est, argumentum autem similiter renovatum et illis annorum, ut ita dicam, nonagesimorum temporibus adaptatum est, qua quidem aetate hominem non esse nisi divitem inter plurimos constaret.
Nexus externi
recensere- De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Pretty Woman apud filmstarts.de (Germanice)
- Pretty Woman apud kino.de (Germanice)
- Pretty Woman apud prisma-online.de (Germanice)
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |