Porta Coeli (abbatia)
Porta Coeli (Theodisce: Kloster Himmelspforte) est abbatia monialium Ordinis Cisterciensis in Moravia rei publicae Bohemicae sita.
Historia
recensereAbbatia Porta Coeli condita est anno 1233 a regina Bohemiae Constantia, quae erat filia regis Hungariae Belae III, uxor Bohemiae regis Ottocari I et mater sanctae Agnetis. Filii eius rex Bohemiae Venceslaus I et marchio Moraviae Přemysl fovebant novum coenobium, quod fundavit mater eorum. Constantia intravit hoc monasterium, ubi anno 1240 mortua et sepulta est. Anno 1239 in monasterio etiam sepultus est marchio Moraviae Přemysl.
Praesens priorissa Agnes Hasoňová est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Portam Coeli spectant. |