Porta:Mexicum/introductio
Civitates Foederatae Mexicanae (Hispanice: Estados Unidos Mexicanos) seu Mexicum sunt res publica in America Septentrionalis, cui Mexicopolis sicut caput potestatum Foederationis, quam maximam urbem mundi dicunt esse. Rei publicae est maximus Hispaniloquentium in orbe numerus. Civitates Americanas septentrione, austro, et Guatemalam et Belizam, oriente sinum Mexicanum, occidente oceanum Pacificum tangit. Mexicum est foederatio confecta ab una et triginta civitatibus distinctis atque una Plaga Foederale, quae caput est.