Aperire sectionem principem
Specimen PlayStation Vita primum.

PlayStation Vita (Iaponice: プレイステーション・ヴィータ, Pureisutēshon Vīta), abbreviatum PS Vita (officialiter) vel Vita, est cartibulum lusorium pugillare a Sony Interactive Entertainment divulgatum et a Sony productum. Successor PlayStation Portable est et pars generationis octavae cartibulorum lusoriorum pugillarium una cum familia Nintendo 3DS. Iaponiae die 17 Decembris 2011 primum edendum curabatur et deinde in reliquo orbis terrarum cum initio in Februario 2012. Alia species PlayStation Vita cum qualitatibus emendatis die 10 Octobris 2013 Iaponiae primum edita est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad PlayStation Vita spectant.
  Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!