Planta annua
Planta annua est planta, quae unum periodum vegetationis vivit et omnes status a germinatione per florescentiam et semina propaganda usque ad mortem per aliquot menses transit. Saepius hic periodus vegetationis est tempus anni calidum a vere usque ad autumnum, sed et plantae annuae hiemales, quae autumno sero germinant et vere florent, inveniuntur; tales sunt Stellaria media, Lamium amplexicaule et Barbareae variae.
Periodus vegetationis diversus potest esse, a 30-40 dies ad 270-300. Brassica rapa, exempli causa, per quinque hebdomadas potest semina dare et emori; hae plantae brevi vita ephemerae nuncupantur. Nonnullae plantae ephemerae loco et condicionibus faventibus duas vel tres generationes per annum dare possunt.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- De plantis annuis in Encyclopaedia Britannica (Anglice)
- De plantis annuis in Encyclopaedia Russica magna (Russice)