Pittacus Mytilenaeus

(Redirectum de Pittacus)

Pittacus Mytilenaeus (Graece: Πιττακὸς ὁ Μυτιληναῖος vel Πιττακὸς ὁ Λέσβιος) (circa 650 a.C.n.570) Hyrradii filius erat, unus ex septem sapientibus Graecis, strategus Mytilenaeus patriam amans, qui, Atheniensibus suam urbem Mytilenen petiturus, eorum strategum Phrynonem provocavit ad monomachiam, ut victor illius certaminis bellum statuerit. Phryno consentit, quem Pittacus dein lato gladio occidit[1], ut omnes multam caedem vitent. Pittacus rector urbis (Graece αἰσυμνήτης, hoc est genus tyranni)) a civibus electus est, et decennium gubernabat[2], quo tempore legem versibus fecit, sicut fere "condemnandum est scelus factum ab ebrio cum supplicio duplice quam si ille esset sanus."[3] Alia vox magna eius est: "Quicquid facis, fac bene." Poetae Alcaeo exsuli adversabatur.

Pittaci simulacrum aetatis posterioris

Alii scriptores dicunt filium ei fuisse Tyrrhaeum. Fabula quaedam narrat quo interfecto, cum homocida ad Pittacum latus esset, Pittacum illum dimisisse, dicens "melius venia quam paenitentia." De qua re Heraclitus dicit in Pittaci potestate habitum homocidam, dein eum solutum esse Pittaco dicente "melius venia quam supplicium."

Pittacus a F. Ursino tempore recentiore visus
  1. Strabo, Geographica XIII.1.38
  2. Strabo, Geographica XIII.2.3. Aristoteles, Politica III.14.9-10.
  3. Aristoteles, Politica II,12.13 et Ars Rhetorica II.25(1402b).

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pittacum spectant.