Piraeus (unitas regionalis)
Piraeus (Graece: Περιφερειακή ενότητα Πειραιώς) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum medio-occidentalem amplectitur.
Civitas: Graecia
Locus: 37°56′39″N 23°37′11″E
Fines
Forma
Subdivisiones: Piraeus Municipality, Keratsini-Drapetsona Municipality, Korydallos Municipality, Nikaia-Agios Ioannis Renti Municipality, Perama Municipality
Tabula aut despectus
Unitati sunt 466 065 incolae.[1]
Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Piraeus e pristina nomarchia Piraeo, cuius territorium - insulis exceptis - amplectitur et quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In quinque demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]
Insulae, quae antea ad nomarchiam Piraeum pertinebant, nunc propriam unitatem regionalem nomine Insulis formant.
Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.
Demus hodiernus (+ numerus in tabula) | Antea demi | Sedes |
---|---|---|
Ceratsinium-Drapetson (Κερατσίνι-Δραπετσώνα) (4) | Ceratsinium (Κερατσίνι) | Ceratsinium |
Drapetson (Δραπετσώνα) | ||
Corydallus (Κορυδαλλός) (5) | Corydallus (Κορυδαλλός) | Corydallus |
Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes (Νίκαια-Άγιος Ιωάννης Ρέντης) (7) | Nicaea (Νίκαια) | Nicaea |
Sanctus Ioannes Rentes (Άγιος Ιωάννης Ρέντης) | ||
Perama (Πέραμα) (8) | Perama (Πέραμα) | Perama |
Piraeus (Πειραιάς) (1) | Piraeus (Πειραιάς) | Piraeus |
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
- ↑ Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est