Vide etiam paginam fere homonymam: Piraeus.

Piraeus (Graece: Περιφερειακή ενότητα Πειραιώς) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum medio-occidentalem amplectitur.

Wikidata Piraeus (unitas regionalis)
Res apud Vicidata repertae:
Unitas regionalis
Civitas: Graecia
Locus: 37°56′39″N 23°37′11″E

Fines

Procuratio superior: Attica

Forma

Area: 50.41 chiliometrum quadratum
Subdivisiones: Piraeus Municipality, Keratsini-Drapetsona Municipality, Korydallos Municipality, Nikaia-Agios Ioannis Renti Municipality, Perama Municipality

Vita

Incolae: 448 997, 388 480, 394 470
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Tabula aut despectus

Piraeus (unitas regionalis): situs
Piraeus (unitas regionalis): situs

Unitati sunt 466 065 incolae.[1]

Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Piraeus e pristina nomarchia Piraeo, cuius territorium - insulis exceptis - amplectitur et quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In quinque demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]

Insulae, quae antea ad nomarchiam Piraeum pertinebant, nunc propriam unitatem regionalem nomine Insulis formant.

Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.

Demus hodiernus (+ numerus in tabula) Antea demi Sedes
Ceratsinium-Drapetson (Κερατσίνι-Δραπετσώνα) (4) Ceratsinium (Κερατσίνι) Ceratsinium
Drapetson (Δραπετσώνα)
Corydallus (Κορυδαλλός) (5) Corydallus (Κορυδαλλός) Corydallus
Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes (Νίκαια-Άγιος Ιωάννης Ρέντης) (7) Nicaea (Νίκαια) Nicaea
Sanctus Ioannes Rentes (Άγιος Ιωάννης Ρέντης)
Perama (Πέραμα) (8) Perama (Πέραμα) Perama
Piraeus (Πειραιάς) (1) Piraeus (Πειραιάς) Piraeus
Pristinae quattuor nomarchiae Atticae. 3: Piraeus

Nexus interni

Notae recensere

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  2. Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est

Nexus externi recensere