Phyllotaxis (Graece φύλλον 'folium' + τάξις 'ordo'), vel phyllotaxia, in botanice est ordo foliorum in caule plantae. Spirales phyllotactici distinctam exemplarium naturalium classem constituunt. Quod vocabulum a Carolo Bonnet excogitatum est ad ordinem foliorum in plantis describendam.[1]

Spirales Alois polyphyllae.
Veronicastro virginico sunt verticilla foliorum a longis internodiis separata.
Species Lithopis incrementum decussatum habet, quo unum foliorum par eodem temporis reponitur, ut solum unum par foliorum actuosorum manet cum vetus par marcet.

Fundamentales foliorum ordines in caule sunt oppositi et alterni (etiam spirales appellati). Folia etiam in verticillis iacere possunt si nonnulla folia ex idem gradu (ex eodem nodo) eodem tempore in caule exoriuntur, vel exoriri videntur.

In ordine foliorum oppositorum, duo folia ex caule eodem gradu (in eodem nodo) in oppositis caulis lateribus oriuntur; unde par foliorum oppositorum verticillum bifoliatum (duorum foliorum) describi possunt. In exemplari autem alterno (spirale), quodque folium ex unico puncto (nodo) in caule oritur.

Nexus interni

  1. Livio 2003: 109.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad phyllotaxin spectant (phyllotaxis, Phyllotaxis).