Phoenix (Euripides)
tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Phoenix (discretiva).
Phoenix est tragoedia quam Euripides docuit, hodie deperdita. Fabulam de Phoenice a patris concubina stupri falso accusato, quam apud Apollodorum legimus, scaenice explicabat. Aeschines in oratione Contra Timarchum[1] novem versus ex ea tragoedia[2] recitat quibus praecepta bene iudicandi tradebat, ad hominem et eius vitam spectandum esse adfirmans si veritatem in contrariis testimoniis cognoscere volueris.
Notae
recensere- ↑ 152-153. Quibus Demosthenes, De falsa legatione 247 respondet.
- ↑ Nauck, Tragicorum Graecorum fragmenta 812
Nexus externi
recensereNexus interni
Bibliographia
recensere- Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.