Philistina (-ae, f.)[1] fuit flumen vel fossa quae ex Tartaro effluxit.

Etiamsi Tartarus hodie apud Hadrian fluit, incolae eum Canalbianco (Latine "Fossam Albam") vocantes, Philistina tunc longe ex Hadria fluxit, ostium eius apud Pilistrinam (Italiane: Pellestrina) fortasse fuit.[2]

Etrusci Philistinam fossam fortasse excavaverunt atque Philistinas fossas et Fossiones.

Anno 920 Ioannis X bulla apostolica Rodigium condendum apud Philistinam posuit.

Anno 950 Athesis aggeres Abbatiae Policinii (Italice: Badia Polesine) rupit et aqua in Philistinam influit alveumque eius diruit; post multos annos aggeres novi iacti sunt flumini, ex tunc numquam Philistina sed Athesinus (Italice: Adigetto) vocatur.

  • (Italice) Ioannis Baptistae Gallicciolli, Delle memorie venete antiche, profane ed ecclesiastiche, Fracasso 1795
  1. Plinius, Naturalis historia 3.121
  2. Gallicciolli.
 
Terra

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!