Philetaerus (comicus)
(Redirectum de Philetaerus (poeta))
Philetaerus fuit poeta comoediarum Atticus quarto saeculo a.C.n. florens. Dicaearchus narrat eum filium Aristophanis fuisse, quod autem ex ceteris scriptis traditis non liquet.
Philetaerus post Anaxandridem sed ante Eubulum Lenaea vicit. In Suda compendio ei 21 opera attribuuntur, quorum dimidia fere pars nobis nominatim tradita est. Supersunt praeterea viginti fragmenta brevia quibus nonnulli cives noti iis temporibus florentibus illudentur. Exempli gratia in opere Venatores anno ferme 370 confecto quibusdam meretricibus sententia sua iam vetulis nominibus Isthmias, Neaera et Phila irrisit.