Petrus Nisart (Catalane Pere Niçard; Hispanice Pedro Nisart) fuit pictor saeculi 15. Commotus est a pictura Batava, imprimis a Ioanne de Eyck. Origo sua ignota est, forsan e Nicaea in Palmam Maioricensem urbem venit. Cum pictore regionali, Rafel Moger, altaria sacelli confraternitatis sancti Georgii in ecclesia sancti Antonii Patavini facere mandatus est (nunc in museo dioecesis). Pactum factum est die 21 Iunii 1468. Contributio Petri nondum perfecta erat die 3 Iunii 1470.

Wikidata Petrus Nisart
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15. saeculum; Nicaea
Obitus: unknown value;
Patria: Kingdom of Majorca
Pictura sancti Georgii

Tabula media altarium (2,84 metri longa et 1,87 metri lata), sanctus Georgius cum dracone, et duae tabulae inferiores, repraesentantes “Pietà” imaginem et introitum Iacobi I in Palmam urbem expugnationemque, certe confectae sunt a Petro Nisart. Sanctus Georgius in equo albo repraesentatus est ante civitatem in regressu sitam; post Georgium est princeps femina, et sub eum draco.

Forsan tabula nisa est in pictura non servata sancti Georgii Ioannis van Eyck, empta Valentiae pro Alphonso V anno 1444. Opus colore oleo trito pictum valde laudatum est. Mare, sinus portusque accurate repraesentant geographiam historicam siti, sed civitas murata apparet Batava potius quam mediterranea. Idem sensus historicus tabulae inferiori scenae introitus Iacobi I in Palmam urbem est. Nonnullae singulae res effigiei magnae bonitatis sunt. Nullum opus alterum Petri servatum est.

Bibliographia

recensere
  • Azcárate Ristori, J. M.ª de, ”Pintura gótica del siglo XV”, in Historia del arte, Anaya, Matriti, 1986. ISBN 84-207-1408-9

Nexus externi

recensere