Petrus Marini (natus Valle Viridi, in municipio Italico in Langobardia sito, die 13 Ianuarii 1942) est archiepiscopus Ecclesiae Catholicae. Marini usque ad diem 1 Octobris 2007 fuit Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, id est praeses Officii de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis. Hodie is est Praeses Pontificii Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis, cuius secretarius est Victor Boccardi.

Petrus Marini, die 5 Octobris 1997 post cathedram papae Ioannis Pauli II

Petrus Marini die 27 Iunii 1965 presbyter ordinatus est. Die 17 Februarii 1987 Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a papa Ioanne Paulo II factus est. Anno 2005 papa Benedictus XVI Marini in hoc munere confirmavit, usque ad diem 1 Octobris 2007, cum Marini Praeses Pontificii Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis creatus est.

Nexus externi

recensere
  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!