Petrus Ludovicus Maria Chanel
Petrus Ludovicus Maria Chanel, usitate appellatus Petrus Chanel (12 Iulii 1803—28 Aprilis 1841), fuit presbyter Catholicus Romanus, missionarius, et martyr, canonizatus sanctus et protomartyr Oceanicus.
Vita
recensereChanel natus est iuxta La Potière, vicum ad Cuet oppidum prope Lugdunum in regione Belley in Francia die 21 Iulii 1803. Annos natus viginti et unum seminarium ingressus, trium annorum spatio sacerdotio est insignitus, die 15 Iulii 1827 ab episcopo Devie; hoc autem sacerdotale munus per paucos annos exercuit.
Postea, auctore patre Colin, nomen dedit Societati Mariae, a qua, una cum sodali laico, Futunam versus in Polynesia missus est. Ibi, hospitio a Niulikis rege bene acceptus, tam multos attulit conversionis fructus inter iuvenes, ut sibi adversarentu? proceres illius loci, quorum mores eis videbantur in discrimen venire. De periculis monitus, Chanel insulam tamen non reliquit. Cum Meitala, filius regis, baptizari tendit, rex Musumusum bellatorem amicumque iussit "facere quidquid esset necessarium" ut impedimentum removeri. Dolabrá Musumusu missionarii caput ferivit, et mortuus est eodem die, 28 Aprilis 1841.
Primus Oceaniae martyr et patronus, a Pio XII Papa inter sanctos relatus est anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto, et dies fastus est 28 Aprilis.
Fontes
recensere- De Petro Ludovico Maria Chanel in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Sanctus Petrus Chanel SM