Petrus Ioannes Perpinianus

Rhetor et Iesuita Hispanicus

Petrus Ioannes Perpinianus (vulgo Pere Joan Perpinyà; natus in urbe Illice anno 1530 – mortuus Lutetiae, 28 Octobris 1566) fuit iesuita et rhetor Hispanicus.

Wikidata Petrus Ioannes Perpinianus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Ioannes Perpinianus: imago
Petrus Ioannes Perpinianus: imago
Nativitas: 1530; Illici
Obitus: 28 Octobris 1566, 1566; Lutetia
Patria: Corona Aragoniae

Natus est in urbe Ilice, non longe a Lucento, in regno Valentino (Hispania) anno 1530. In Societatem Iesu Conimbrigae (in Portugallia) die 30 Septembris 1551 admissus est; vota simplicia emisit die 16 Decembris 1553 Eborae.

Docuit apud Collegium Romanum rhetoricam ab annum 1561 usque ad annum 1565. Romae quoque operam dedit in Ratione Studiorum elaboranda.

Anno 1565 vocatus est in Franciam, ubi docuit eloquentiam primum apud Collegium Lugdunense, deinde Lutetiae .

Per totam vitam, convenit multos humanistas, inter quos praecipue Quintum Marium Corradum et Paulum Manutium.

Mortuus est Lutetiae die 28 Octobris 1566 .

  • Petri Ioannis Perpiniani Valentini e. Societate Iesu Orationes duodeuiginti, apud Petrum Mariam Marchettum, Brixiae, 1589 [1]

Bibliographia

recensere
  • Bernardus Gaudeau, De Petri Ioannis Perpiniani vita et operibus accedunt nonnulla opera Perpiniani nondum edita, thesis facultati litterarum tolosanae proposita, Parisiis, apud Retaux-Bray editorem, 1891 [2]

Nexus externi

recensere