Paulus Manutius ( Italice Paolo Manuzio; natus die primo Iulii 1512[1], mortuus die 6 Aprilis 1574) fuit editor et humanista Venetus, tertius filius illius clari editoris, Aldi Manutii, et uxoris Mariae Torresano. [2]

Paulus Manutius
Epistulae familiares Ciceronis
De di molti e gli elementi loro notabili effetti, MDLVII

Venetiis

recensere

Adhuc adulescens Paulus Manutius Venetias perrexit ut erudiretur et receptus est a veteribus amicis patris, Petro Bembo, Ramberto et Aegnatio[3]. Dum Paulus erudiebatur, avus Andreas Torresani et avunculi Fredericus Franciscusque prelis Aldinis operam dabant. Sed, Andrea mense Octobris 1528 defuncto, iurgium ita factum est inter Paulum et avunculos, ut per quattuor annos penderent opera Aldina interrupta . Anno 1533 tandem Paulus repetere potuit negotia patris, quo anno uno non minus quam undecim libri editi sunt. Anno 1536, Paulus avunculis litem intendit, ut typos italicos, qui patri fuerant, persequeretur; qua in lite victor fuit anno 1539[4].

Fuit typographus idem atque eruditus. Studio praecipue flagravit operum Ciceronis cuius epistulas et orationes excellentissime edidit. Quae editiones, optimas lectiones ferentes et splendidis typis excussae, magni existimabantur et quaerebantur, non adeo tamen ut semper impensae ad libros excutiendos vincantur. Sic anno 1556 opus fuit subsidiis academiae Venetae quam Federicus Badoarus[5] condiderat. Sed Badoarus in carcerem coniectus et Academia extincta est anno 1561[6]. Inter monumenta eius eruditionis numerantur quattuor libri exquisitae latinitatis de antiquitatibus romanis. Citentur etiam eius epistulae. Interim Paulo frater Antonius curae fuit, quem bibliopolam editorem Bononiae instituit. Antonius, qui fratri per quattuor annos impensarum et aerumnarum causa fuerat, anno 1559 defunctus est.

Anno 1561, papa Pius IV illum vocavit Romam, cui tribuit subsidium annuum quingentorum ducatorum. Papae propositum erat prela Aldina Romae collocare et sustinere: quod lucri facturus esset e libris, Paulus divisurus esset inter se et Cameram Apostolicam. Vocanti Papae obsecutus est, sicut sub tribus pontificibus, variante fortuna, maiorem partem vitae degerit in Urbe. Tunc Curiae Romanae cordi erat bene uti prelis ut adversaretur auctoritati, quae in dies crescebat, scriptorum qui trans Alpes venerant, h. e. librorum reformationem redolentium. Quos libros Romae edididt in aedibus Populi romani sunt praecipue tractatus theologici, vel etiam opera quae ad litteras sive biblicas sive patristicas pertinent. Inter quae numerantur Reginaldi Poli De Concilio ac Reformatio Angliae (ambo anno 1562 editi) et editiones officiales quae e Concilio Tridentino emanebant, ut Canones et decreta (1564), Index Librorum Prohibitorum (1564), Catechismus (1566), et Breviarium Romanum (1568).

De ultimis annis et morte eius

recensere

Paulus, ut qui morbo affligeretur, negotia sua Venetias vocarent, a papa Pio V neglegeretur et annos novem Romae mansisset, Venetias redivit[7]. Mortuus est Paulus Manutius die 6 Aprilis 1574, et sepultus est in ecclesia sancti Dominici Romae. [8]

  • Antiquitarum Romanarum Libri IV (De Legibus 1557 [1], De Senatu 1581, De Comitiis 1585, De Civitate Romana 1585.

Editiones

recensere
  • Epistolae ad familiares, 1540
  • Epistolae ad Brutum, et Epistolae ad Marcum Iunium Brutum et ad Quintum Ciceronem fratrem, 1567

Versiones latinae

recensere
  • Demosthenis Orationes quatuor contra Philippum, a Paulo Manutio latinitate donatae, 1551, Venetiis, apud Aldi filios (apud Archive.org)

Bibliographia

recensere
  • C. H. Temperley, A dictionary of printers and printing, Londinii, 1839 p. 354
  • Ant. Aug. Renouard, Annales de l'imprimerie des Alde ou histoire des trois Manuce et de leurs éditions, Lutetiae, apud Iulium Renouard bibliopolam editorem, 1803, 1825, 1834

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  1. Petrus Vander, Bibliotheca exquisitissima, tom. 1 | p. 881
  2. Edmundus Goldsmid, Bibliotheca Curiosa: A Bibliographical Sketch of the Aldine Press at Venice. 3 volumina, 1887, impensis auctoris, Edinburgi
  3. Godsmid
  4. G. Scott Clemons & H. George Fletcher, Aldus Manutius: A Legacy More Lasting than Bronze, 2015, prelis The Grolier Club of the City of New York, Novi Eboraci
  5. cuius vitam legere potes apud Rev. Hugh James Rose, New general biographical dictionary, Londonii, vol. 2p. 490
  6. Rose, op. cit.
  7. =Paulus J. Angerhofer, Maria Anna Addy Maxwell et Robertus L. Maxwell, IN AEDIBVS ALDI: The Legacy of Aldus Manutius and His Press, 1995, prelis Friends of the Harold B. Lee Library, Brigham Young University, Provo, Utah
  8. Goldsmid