Petrus Gyllius
eruditus
(Redirectum de Petrus Gillius)
Petrus Gyllius vel Gillius, vulgo Pierre Gilles (Albiae natus die 30 Iunii vel 1 Iulii 1489;[1] Romae mortuus die 5 Ianuarii 1555), cliens Georgii de Armaniaco cardinalis et legati, fuit eruditus rerum classicarum, recensor textuum tam Graecorum quam Latinorum, particeps legationis Francicae per Imperium Ottomanicum anno 1548 a Gabriele Aramontio conductae, et auctor operum Latinorum de archaeologia Constantinopolitana. Labores eius lexicographici in dictionario Graecolatino sub nomine Gulielmi Budaei anno 1575 edito comprehensi sunt.[2] Opera eruditissima topographiae Constantinopolis et Bospori conscripsit, quorum alterum (De Bosporo Thracio libri III, 1561) textum libri antiqui de eadem re a Dionysio Byzantio confecto comprehendit.
Opera
recensere- 1533 (interpres) : Ex Aeliani Historia per Petrum Gyllium latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI de vi et natura animalium; eiusdem Gyllii liber unus de gallicis et latinis nominibus piscium. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium apud Monacenses; editio 1535 apud Gallica
- 1533 : "Liber summarius de Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium" in Petrus Gyllius, interpr., Ex Aeliani historia per Petrvm Gyllivm latini facti (Lugduni: apud Seb. Gryphium, 1533) pp. 546-598; editio 1535 apud Gallica
- 1561 : De Bosporo Thracio libri III. Lugduni: apud Gulielmum Rouillium Textus Editio 1562 Editio 1632
- 1561 : De Constantinopoleos topographia et de illius antiquitatibus libri IV. Lugduni: apud Gulielmum Rouillium Textus Editio 1562 Editio 1632
- 1565 (interpres) : Aeliani De historia animalium libri XVII quos ... Petrus Gillius vertit, unà cum nova elephantorum descriptione; item Demetrii De cura accipitrum, et de cura et medicina canum, eodem Petro Gillio interprete. Lugduni: apud Gulielmum Rovillium Textus apud archive.org Textus
Notae
recensere- ↑ Sic Grélois (2007) p. 24, scriptoribus anterioribus aliter
- ↑ Gulielmus Budaeus [attrib.], Dictionarium Graecolatinum (Basileae, 1565) (vide praefationem typographi apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Editiones operum
- 1556 : Conradus Gesnerus, ed., Claudii Aeliani ... opera quae exstant omnia Graece Latineque .... Tiguri: apud Gesneros fratres, 1556 [Inest: "De animalium natura libri XVII: Petro Gillio, Gallo, et Conrado Gesnero, Helvetio, interpretibus"] Textus apud gallica
- 1611 : Conradus Gesnerus, ed., Claudii Aeliani, De animalium natura libri XVII: Petro Gillio, Gallo, et Conrado Gesnero, Helvetio, interpretibus; accessit index locupletissimus. Genevae: Apud Ioannem Tornaesium, 1611 Textus editionis Coloniae 1616
- 1699 : "De Bosporo Thracio", "De topographia Constantinopoleos" in Iacobus Gronovius, ed., Thesaurus Graecarum antiquitatum vol. 6 (Lugduni Batavorum: Petrus vander Aa, 1699) (coll. 3087-3342 apud Google Books)
- 1729 : John Ball, interpr., The Antiquities of Constantinople ... by Petrus Gyllius. Londinii, 1729 Textus apud archive.org
- 2007 : Jean-Pierre Grélois, interpr., Pierre Gilles: Itinéraires byzantins. Lettre à un ami. Du Bosphore de Thrace. De la topographie de Constantinople et de ses antiquités. Lutetiae: Association des Amis du Centre d'Histoire et Civilisation de Byzance, 2007.
- 2008 : Kimberly Byrd, interpr., Pierre Gilles' Constantinople: a modern English translation with commentary. Novi Eboraci: Italica Press, 2008
- Eruditio
- Andrew Dalby, "Banquets with the viziers: Diplomats and scholars in Constantinople, 1544-1554" in Petits propos culinaires no. 117 (2020)
- André Deisser, "Busbecq orientaliste" in André Rousseau, ed., Sur les traces de Busbecq et du gotique (Insula, 1991) pp. 65-76 (Paginae selectae apud Google Books)
- Régis Delbeuf, "Le voyageur albigeois Pierre Gilles" in Échos d'Orient vol. 3 (1899) pp. 15-18
- J. Ebersolt, Constantinople byzantine et les voyageurs de Levant (Lutetiae: Leroux, 1918) pp. 72-83
- Conradus Gesnerus, "De Petri Gillii interpretatione et ordine scriptorum Aeliani de animalibus, &c." in C. Gesnerus, ed., Claudii Aeliani ... opera quae exstant omnia Graece Latineque ... (Tiguri: apud Gesneros fratres, 1556) pp. [vi]-[viii] Textus apud gallica
- Philippe Glardon, ed., Pierre Belon du Mans: L'histoire de la nature des oyseaux (Genavae: Droz, 1997. ISBN 2-600-00171-9) pp. xix-xxi (Paginae selectae apud Google Books)
- Rudolf Güngerich, ed., Dionysius Byzantius: De Bospori navigatione. Berolini: Weidmann, 1927 (Graece, Latine)
- E.-T. Hamy, "Le père de la zoologie française Pierre Gilles d'Albi" in Nouvelles archives du Muséum d'histoire naturelle 4a ser. vol. 2 (1900) pp. 1-24
- Christian Jacob, "Le voyage de Pierre Gilles et la tradition des géographes grecs mineurs" in J. Céard, J.-C. Margolin, edd., Voyager à la Renaissance: Actes du Colloque de Tours 30 juin - 13 juillet 1983 (Lutetiae: Maisonneuve et Larose, 1987) pp. 65-86
- Coralie Miachon, "Les oeuvres d’un humaniste: Pierre Gilles d’Albi, amoureux du savoir (1490-1556)" in Annales du Midi vol. 120 (2008) pp. 113-133
- Ch. Schefer, ed., Le voyage de Monsieur d'Aramon, ambassadeur pour le Roy en Levant. Escript par noble homme Jean Chesneau (Lutetiae: Ernest Leroux, 1888) pp. liii-liv
- Frédéric Tinguely, L'écriture du Levant à la Renaissance: enquête sur les voyageurs français dans l'empire de Soliman le Magnifique. Genavae: Droz, 2000 (Paginae selectae apud Google Books)
- Carolus Wescher, ed., Dionysii Byzantii De Bospori navigatione quae supersunt. Parisiis: e typographeo publico, 1874 (Graece, Latine) Textus apud archive.org alius