Petrus Erdő
(Redirectum de Petrus Erdo)
Petrus Erdő (natus Aquinci, Hungarice Budapest, die 25 Iunii 1952), alumnus apud Lateranum, olim professor Universitatis Catholicae de Petro Pazmany nominatae, est cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae titulo Sanctae Balbinae. Fuit episcopus auxiliaris Albae Regalensis (titularis Puppitanus) ab anno 1999; ab 2002 archiepiscopus archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis et Primas Hungariae. Erdő conclavibus mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt.
Petrus Erdő Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
archiepiscopus Archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis | |
titulus Sanctae Balbinae | |
Natus | 25 Iunii 1952 |
presbyter ordinatus | 18 Iunii 1975 |
episcopus nominatus | 5 Novembris 1999 |
episcopus consacratus | 6 Ianuarii 2000 |
Cardinalis promulgatus | 21 Octobris 2003 |
a papa | Ioanne Paulo II |
Bibliographia
recensere- John L. Allen, Jr, "Papabile of the Day: The Men Who Could Be Pope" in National Catholic Reporter (Feb.-Mar. 2013)
- Andrew Brown, "How will the next pope be chosen?" in The Guardian (5 Mar. 2013)
Nexus externi
recensere- "Péter card. Erdő" apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) (Italiane)
- "Péter Cardinal Erdő" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Erdő, Péter" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)