Petrus Boutros-Ghali, sive liitteris Arabicis بطرس بطرس غالي (natus Cairi in Aegypto die 14 Novembris 1922; ibidem mortuus die 16 Februarii 2016), fuit sextus Secretarius Generalis Consociationis Nationum, a mense Ianuario anni 1992 usque ad mensem Decembrem anni 1996 merens.

Wikidata Petrus Boutros-Ghali
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Boutros-Ghali: imago
Petrus Boutros-Ghali: imago
Petrus Boutros-Ghali: subscriptio
Petrus Boutros-Ghali: subscriptio
Nativitas: 14 Novembris 1922; Cairus
Obitus: 16 Februarii 2016; Giza
Patria: Aegyptus

Familia

Coniunx: Lilly Kahil, Leia Maria Nadler
Petrus Boutros-Ghali et Moyses Dayan apud Concilium Europae anno 1979 loquentes.

Familia Coptica natus, quae iam praesidem Aegypti (Petrus Ghali, 1846–1910) protulit, Petrus Boutros-Ghali universitatem Cairensem frequentavit, ubi iuris baccalaureatus est anno 1946). Iuri gentium Parisiis apud universitatem institutumque scientiarum politicarum studuit annoque 1949 gradum doctoratus meruit. 1949 ad 1977 professor universitatis Cairensis fuit. Et ab anno 1997 ad 2002, primus praeses Francophoniae factus est.

Plus quam 100 commentationes et plures libros edidit et praemia multarum terrarum accepit.

Bibliographia

recensere
Secretarii generales Francophoniae