Petrus (Theodisce Peter) Beyer (natus in oppido Ratingen die 25 Decembris 1970) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU.

Wikidata Petrus Beyer
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Beyer: imago
Petrus Beyer: imago
Nativitas: 25 Decembris 1970; Ratingen
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value, unknown value
Petrus Beyer anno 2013.

Postquam scholam anno 1991 finivit et militavit, Beyer Dusseldorpii atque Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno 1999 causidicus admissus est. Annis 2000 et 2001 etiam apud Universitatem Virginiae studebat. Duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Beyer, qui ab anno 1996 sodalis Factionis Christianae Democraticae est, anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est atque anno 2013 iterum legatus parlamenti creatus est et mandatum etiam post electionem anni2017 habitam tenuit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Bayer spectant.