Petrus Assouline (Pierre Assouline; natus Casablancae die 17 Aprilis 1953) est auctor et diurnarius Francogallicus.

Wikidata Petrus Assouline
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Assouline: imago
Petrus Assouline: imago
Nativitas: 17 Aprilis 1953; Casablanca
Patria: Francia

Lutetiam aditus Petrus Assouline discipulus fuit Universitatis Parisiensis X et scholae Linguarum Orientalium. Postea diurnarius meruit apud agentias Apei, Asa Press, Fotolib et diaria Quotidien de Paris (1976-1978), France soir (1979-1983), temporibusque recentibus Le nouvel observateur et Le Monde. Apud situm interretialem lemonde.fr diarium interretiale Petri Assouline divulgatur sub titulo La république des livres ("Respublica librorum"), et a permultis legitur.[1] Ab anno 1979 symbolas in L'Histoire conscripsit; consilio editoriali eiusdem periodici etiam hodie participat. Apud periodicum litterarium Lire ab anno 1985 diurnarius fuit; ab anno 1993 direxit. Visus est crebriter in emissionibus radiophonicis France Inter (1986-1990), RTL (1990-1999) et France Culture.

Petrus Assouline (ad sinistram partem) et Tahar Ben Jelloun Lutetiae anno 2011 picti

Praelector est apud scholam artis diurnariae Instituti Scientiarum Politicarum. Ibi anno 2007 manipulum discipulorum experientiam facere iussit de fidelitate Vicipaediae, articulis vel duo vel tres falso mutatis; qui discipuli postea librum ediderunt sub titulo La révolution Wikipédia.

Vitas scripsit Gaston Gallimard, Marcelli Dassault, Georgii Simenon, Ioannis Jardin, mercatorum artium Danielis Kahnweiler et Pauli Durand-Ruel, diurnarii Alberti Londres, pictoris librorum Hergé[2], photographorum Henrici Cartier-Bresson et Desiree Dolron. Assouline ipse reperitur inter personas mythistoriae Après Tintin de vita Hergé a Frederico Grolleau anno 2009 scriptus.

In libro anno 1996 divulgato L'épuration des intellectuels de diurnariis et scriptoribus Francicis sub dominatione Germanico annis 1940-1944 disserit (inter quos Robertus Brasillach, Carolus Maurras, Ioannes Hérold-Paquis, Georgius Suarez, Henricus Béraud, Ioannes Luchaire) et de persecutionibus iudiciis post bellum finitum. Post duos annos scripsit et La cliente de delationibus; anno 2005 rursus Lutetia, de militibus Germanicis collaboratoribusque Francicis eiusdem temporis. Ob hunc librum Praemium Domorum Editorialium (Prix des Maisons de la Presse) meruit; mox anno 2007 Praemio Linguae Francogallicae laureatus est.[3] Anno 2007 praefationem scripsit libri La révolution Wikipédia, a quinque discipulis suis confecti; ibi critica admodum severa Vicipaediae divulgavit, quae antea in ephemeride interretiali sua paraverat.[4] Anno 2008 damnatus est ob libellum in infamiam Mariae Kodamae scriptum; hanc enim asseveravit malam tutelam exercere in operibus mariti eius Georgii Ludovici Borges.[5]

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie