La révolution Wikipédia ("Res novae Vicipaedianae"), Lutetiae anno 2007 divulgata, est liber a quinque auctoribus confecta de Vicipaedia (praecipue de Vicipaedia Francogallica) et de fato encyclopaediarum impressarum futuro. Auctores sunt Petrus Gourdain, Florentia O’Kelly, Beatrix Roman-Amat, Delphinia Soulas et Tassilo von Droste zu Hülshoff. Praefationem scripsit Petrus Assouline.

La révolution Wikipédia fuit ab initio opus discipulorum quinque Instituti Scientiarum Politicarum, professore Petro Assouline.[1] Vicipaediam interdum laudant, interdum reprehendunt. De comparatione Vicipaediae cum Encyclopaedia Britannica, in periodico Nature mense Decembri 2005 editam, longius disserunt;[2] item de disputationibus Vicipaedianorum. Praefatio autem ab Assouline scripta Vicipaediam vituperat sub titulo Et ça passe pour une source ... ("... hominesque fontem esse praetendunt!")

Editiones

recensere
  • Pierre Gourdain, Florence O’Kelly, Béatrice Roman-Amat, Delphine Soulas, Tassilo von Droste zu Hülshoff, La révolution Wikipédia; préface de Pierre Assouline. Lutetiae: Les Mille et Une Nuits, 2007. ISBN 9782755500516

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere