Scopuli Liancourtenses

insulae
(Redirectum de Petrae de Liancourt)

Scopuli Liancourtenses,[1] Coreane Dokdo (독도/獨島 "sola insula") et Iaponice Takeshima (たけしま / 竹島 "insula bambusearum")[2] sunt grex parvarum insularum medio Mari Iaponico (Mari Orientali) sitarum. Maiestas insularum a Iaponia et Corea Meridiana disputatur. Apud hos partem comitatus Ulleung provinciaeque Gyeongsangbuk-do, apud illos partem municipii Okinoshima praefecturae Shimanensis constituere censentur.

Aves marinae prope Scopulos Liancourtenses circumvolant.

De facto maiestas Coreae Meridianae est, quae saepe insulas classi perlustrat et visitatores gerit. Per hanc tutelam fere tres milliones visitatorum ab anno 2005 ad mensem Aprilis 2023 in insulas ingressi sunt.[3]

  1. Confer binomen "Genotia Liancourtensis".
  2. "Seoul and Tokyo hold island talks," BBC, 20 Aprilis 2006.
  3. "독도: 주민 · 입도관련," 대한민국 외교부

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad scopulos Liancourtenses spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 37°14′30″N 131°52′0″E • OpenStreetMap • GeoNames