Petra Pertusa (Helvetia)

Petra Pertusa est cuniculus Romanus in monte Iura pago Bernae situs.

Cuniculus Romanus Petrae Pertusae.
Inscriptio Romana cuniculi Petrae Pertusae montis Iurae.
Tabula cum explicatio Francogallica inscriptionis Romanae.
Cuniculus Petrae Pertusae anno 1783 depictus a Salomo Gessner pictore Turicensi.

SitusRecensere

Via montem transit quod inter urbes Sonceboz Tavannesque et inter valles fluminis Birsae ad septentrionem et fluvii Schüss ad meridiem eminet. Altitudo est 827 metrorum.

NomenRecensere

Transitus hodie Francogallice nomine Pierre pertuis vocatur.

HistoriaRecensere

Aevo antiquo via Romana ab urbe Aventico Helvetiorum et vico Petinesca trans Iuram ad urbes Monasterium Grandisvallensem et Basileam facta est.

Inscriptio RomanaRecensere

Super cuniculum inscriptio Latina saeculo 3 in rupe incisa est:[1]

NVMINI(BVS) AVGVST[O]RVM
VIA [D]VCTA PER M(ARCVM)
DVNIVM PATERNVM
IIVIR[V]M COL(ONIAE) HELVET(IORVM).

Marcus Dunius Paternus fuit duumvir coloniae Helvetiorum.

Nexus internusRecensere

NotaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petram Pertusam Helveticam spectant.